ARCIFINIUS Ager

ARCIFINIUS Ager
ARCIFINIUS Ager
dictus olim Agrimensoribus; qui nullâ mensurâ, nec ullis limitibus clandebatur, sed montibus aut fluviis aut viis, aut rivis, aut fossis, aut aquarum divergiis, aut arboribus antemissis, quas relinquebant agricolae, aut quôdam culturae genere discriminabatur. Quomodo fere tertitoria a territoriis hodie discriminantur: Agri vero privatorum invicem separabantur lapidibus, qui in recta linea constituti erant, quos pro terminis servabant. Verbô, Arcisinius ager est, qui terminatur quidem, non vero limitatur: quâ conditione iam omnes fere agri sunt. Nullus enim ager limitatur hodie, sed terminatur tantum. Olim vero centurias includebant limites, centuriae per actus dividebantur; in singulas centurias lapides terminales ponebantur, qui invicem distabant pedes. II. CCCC. si centuriae ducentenis tantum iugeribus constarent. In singulos actus pali desigebantur, qui distabant a se pedes 121. quae unius actus longitudo est. Quam in rem, vide Salmas. ad Solin. p. 680.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Arcifinĭus ager — (röm. Ant.), s. u. Ager …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Ager [2] — Ager (lat., röm. Ant.), Acker, zu ökonomischen Zwecken benutzter Boden. Nach alter etruskischer Sitte waren die Ländereien in solche Grenzen eingeschlossen, daß durch ganz Italien gleichgestaltete Vierecke herauskamen; nur wo Berge, Flüsse, Seen… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • TERMINUS — Dei locô habitus est, quod, post Saturnum eractum, caedes aclites rusticorum dividendis agris sustulisset. Sacrificabant ei mense Februar. in aede, quâ super eum foramen in tecto patebat, quod nefas esse putarent Terminum intra tecta consistere.… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”